- VEJOVIS qui et VEJUPITER
- VEJOVIS, qui et VEJUPITERet VEDIUS a Martiano appellatur, apud Romanos inter sinistra, seu noxia numina habebatur, quem non auxilii alicuius spe venerabantur, sed ideo tantum, ne quid ipse noxae inferret. Aedes illi fuit inter arcem et Capitolium, in qua simulacrum Dei, sagittas tenentis ad nocendum paratas: huic adstitit figmentum caprae: ea enim ipsi immolari solebat: Quidam hunc Deum Apollinem, alii Plutonem putant: caput ei cornutum tribuit Alexander. Eius meminit Ovid. l. 3. Fast. v. 447.Vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem,Aedem non magni suspicer esse Fovis?Vide Gell. l. 5. c. 12. ubi de vocis origine accurate agit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.